1655, 10 november. Florence (op het overlijden)

Een dag na het overlijden van Hansken vervaardigt Francesco Buoninsegni, secretaris van kardinaal Leopoldo de Medici, een Latijnse ode op de olifant en draag hij deze op aan de groothertog van Toscane Ferdinando II de’Medici (1610-1670). In het gedicht staan wetenswaardigheden over de olifant. In 2013 zijn passages uit het gedicht gepubliceerd en vertaald in het Italiaans (1). De kalligraaf Velerio Spada (1613-1688) maakte de titelpagina met een voorstelling van Hansken, eveneens gepubliceerd in 2013.

Elephant Hansken Valerio Spada 1655

Valerio Spada, pentekening van Hansken, november 1655.

1)

[…]

Quae nova barbaricis portenta exorta cavernis

Visuntur nostris quae nova monstra plagis!

 

Sed cur monstra vocem Lybici miracula coeli,

Quod dedit humana vivere mente feras?

 

Ferdinande, tuas elephas modo vectus ad oras,

En bibit hetruscas mons animatus aquas.

 

Vasta gigantean imitator machine moles

Qualem Troiugenum fabula iactat equum.

 

Quantus Athos, aut quantus erix, quantusque nivali

Astra Appennini vertice obumbrat apex.

 

Canea congeries, rudis indigestaque moles

Cognatum redolent membra operosa chaos.

 

Quattuor imposita surgunt sub rupe columnę,

et quas vix tanto pondere rere pares.

[…]

Cauda sed ingenii monstrum mirabile, cuntas

Vincit Dedaleas ingeniosa manus

 

Flectitur in varios sinuatur fortilis arcus,

In propria acceptas proiicit ora dapes.

 

Prospice sub naso spatiosas ore cavernas,

Quę valeant rigidas frangere dente molas

 

Venter Avernales fauces imitatur, et illam

Malorum infernum dixeris esse gulam

 

[…]

Stet sua cuique fides, que nos modo vidimus ipsi

Musa refer, nostre quod tetigere manus

 

Cerne salutantem submisso poplite: cerne

Flectat ut ingentes officiosa pedes.

 

Ut gestit gaudetque humilis submittere dorsum

Instar equi, invitat iam sua terga premi.

 

Qualis Amicleus sonipes, vel maximus Aethon

Prebebant dominis terga premenda suis.

 

Si iubeas, nigra detergit pulvere pellem

Sique forent sciret pectine arare comas.

 

Excutit en sordes et magnas expolit aures

Fertur etiam ad speculum flectere docta tubam.

 

Si iubeas ultro siti nam subripit et iam

Tergendis manibus sedula portat aquam

 

En furit in terris (armatum Oriona credas)

Orion superis ut furit igne plagis.

 

Seu gladium exagitet celeri per inane rotatu

Oppositum recto seu petat ense sinum

 

Si iubeas capiti imponit tollitque galerum

Pene sit et populo (dixerit ore) salus

 

Faucibus in propriis proprioque inquirit in ore

Et reddit dominis era minuta suis.

 

Rara fides, testis GONDUS, cui reddidit aurum,

Hetrusci GONDUS PRIMUS IN AURE Iovis

 

Ac veluti summis digitis tentare crumenas

(Scilicet attactu tam levis) illa solet,

 

Ut lacedemonium credas sine crimine furem,

Digna olim virtus laude rapina fuit

 

Tamque obulum leviter carpit, levitare minori

Ut carpat tenero pollice virgo rosas.

 

Mox ludit, parvamque pilam super aera torquet

Et quoque cum pueris ludere velle puter.

 

Auriga et currus fert plurima corpora: cerne

Auribus hinc, alios equitare tuba.

 

Hac potis abreptum sustollere ad aethera taurum,

Amphitheatralis cum daret umbra iocos.

[…]

Non mirror magno suspendere corpora dorso,

viribus immensis predita belua viget

 

[…]

 

Ac si ferratas rumpat Saturnia postes,

Bellari credas, timpana pulsa sonant,

 

Effera iam pigros animare in prelia cernis

Vexillum magno scilicet orbe rotat.

En iterum furit, exploditque per aera mortem

Et tormenta manu bellica ferre vides.

Poenitet at tantoe mitissima pectora cladis

Et veniam supplex ore precatur humi.

O mite ingenium, o proprii presaga mali mens

Cerne: pedem monstrat. Pes tibi causa necis.

Insicit en plantas et morbida crura venenum,

Inque fluunt stantes ulcera dira pedes.

 

Rerum humanarum pietasque vicesque timende:

Insons ignotis occidit illa malis

 

Viscera seu Boreoe penetrabile frigus adurit,

Eoi calidis syderis orta plagis.

 

Seu variis replet pregrandia corpora malis,

Indigesta cavo quoe putruere sinu.

 

Sive venenatam malefidis frugibus offam

Invida prandentis iecit in ora manus.

[…]

Occidit infelix, primoque in flore iuvente,

Funere acerbo, orbi sustulit atra dies.

 

[…]

Sed non tota peris: si quid mea carmina possunt

Carminibus vives tempus n omne meis.

 

Regis in Hetrusci obsequiam per soecula vives,

Si te regalis contegit urna manas.

 

TE FERDINANDUS summo dignatur honore

Ductaque de Pario marmora monte parat.

 

Aera tuos referent vultus te Dedala JUSTI

Pinget Apelloea nobilis arte manus.

 

Et tibi marmoribus ferroque perennius ipso

Inscribet saxis hoc breve carmen honor.

 

HIC SITUS EST ELEPHAS, LUSU PLAUSUsQUE THEATRI

ET DOMINI LUCTUS QUI MODO CENSUS ERAT.

[…]

 

Uit: F. Buoninsegni, De obitu elephantis, In Buoninsegni,  Poesie varie, ms., BNCF, Cod. Magliabechiano, VII, 456 cc, 41r-84v.

De hier geciteerde regels zijn overgenomen uit: Heikamp en Roscam Abbing 2013, p. 66-67, noten 50, 73 en 77, met op p. 55 de afbeelding van het titelblad van Valerio Spada, en uit Giovanni Targioni Tozzetti (1712-1783) in: Atti e memorie inedite dell’accademia del cimento e notizie aneddote dei progressi delle scienze in Toscana, deel III, Florence 1780, p. 89-92. In het artikel staat ook de vertaling van een groot aantal hier aangehaalde dichtregels in het Italiaans.

[…]

Inficit en plantas et morbida crura venenum,

Inque fluunt stantes ulcera dira pedes.

 

Rerum humanarum pietasque vicesque timende:

Insons ignotis occidit illa malis

 

Viscera seu Boreoe penetrabile frigus adurit

Eoi calidis syderis orta plagis.

 

Seu variis replet pregrandia corpora malis,

Indigesta cavo quoe putruere sinu.

 

Sive venenatam malefidis frigibus offam

Invida prandentis iecit in ora manus.

Quidquid Apollinea reserat Podalirius arca,

Non valuit quidquid Peonis arte viget.

 

Nulla Machaonioe valuerunt pharmaca dextroe

Anguis Epidauri sibila nulla valent.

 

[…]

Occidit: ingentemque animam expiravit in auras:

Dum procumbit humi corpore, terra tremit.

 

[…]

Una tot annorum rpuit brevis hora labores;

Non breviore potest tempore musca mori.

[…]

Hic situs est elephas, lusu plaususque theatri

Et domini luctus qui modo census erat.

 

B9159895T9159901-1